- BAETYLUS
- BAETYLUSGraece Βαίτυλος. Priscian. l. 5. Abadir Deus est; Dicitur et hôc nomine lapis ille, quem Saturnus dicitur devorâsse pro Iove, quem Graeci Baetylon vocant. Hesych. Βαίτυλος, οὕτω ἐκαλεῖτο ὁ δοθεὶς λίθος τῷ Κρόνῳ ἀντὶ Διός. Etymologus, Βαίτυλος ἐκλήθη ὁ λίθος ὅν ἀντὶ Διὸς ὁ Κρόνος ἔπιεν. Idem nullô sensu, Βαίτυλος, Λίβανον τὸ ὄρος τῆς Ι᾿λίου πόλεως: sed supplendum ex Phavorino. Βαίτυλος, λίθος γενόμενος κατα τὸν Λίβανον. Utrobique autem pro Ι᾿λίου scribendum Η῾λίου. Vide Bochart. de Phoen. Col. l. 2. c. 2. Sed et aliorum Deorum Baetyli occurrunt. Apud Photium enim Damascius tradit, τȏ Βαιτύλων ἄλλων ἄλλῳ ἀνακεῖςθαι θεῷ, Κρόνῳ, Διῒ, Η῾λίῳ, καὶ τοῖς ἄλλοις, Baetulorum alium alii Deo consecratum esse, Saturno, Iovi, Soli, aliisque. Nempe Baetylia Sanchuniathoni apud Euseb. Praepar Euang. l. 1. dicuntur λιθοι ἔμψυχοι, a Deo Urano, h. e. Caelo fabricati: Bochartus praefatus vertit lapides unctos. Erant lapides informes et impolitae statuae (ante Statuariam artem excultam) quales Eusebius, vel potius ex hoc forsan Cedrenus, Serugi aetatem respiciens,ἀνδριάντας ςτηλων, statuas stelarum appellat, iisque defunctos virtute insignes viros honorari antiquitus consuevisse, docet. Sane Iacob Patriarcha lapidem, quem pro cervicali supposuerat capiti, ἔςτηςεν αὐτον ςτήλην, erexit in statuam, et effudit oleum in summitatem eius, et vocavit nomen loci Bethel, Οικος Θεοῦ, Domus Dei, Gen. c. 28. v. 18. Qui cippus, quamquam amatus fuit Deo tum, qui proin se Deum Bethel vocat, Gen. c. 31. v. 13. postea tamen odit eum, quod Chananaei deduxerunt illum ungendi seu consecr andi ritum in ritum idololatriae, Scaliger in Euseb. ex traditione Iudaeorum. Ab eo lapide Baetylorum Gentilibus nomen: qui, licet postmodum Ars statuaria ad culmen evecta esset, manebant tamen, ob antiquitatis venerationem, in honore pristino, Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. IV. ubi de Idololatriae vetustate. Vide hîc passim, ubi plura de Baetylis alibique.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.